Hiemali tempore
dum prata marcem frigore
et aque congelescunt
concurrunt in estuario
qui regnant cum decio
et postquam convalescunt
socius a socio
ludus incitatur
qui vestitus venerat nudus reparatur
ei trepidant divicie
cui paupertas semper servit libere

Salutemus socii
nos qui sumus bibuli
tabernain sicco ore
otemus alacriter
cyphi inpleantur iugiter
potemus solito more


Ваше мнение



Капча